- DISSECANDI Victimam ritus
- DISSECANDI Victimam ritusin Sacris Vett. usitatus, indigitatur Hom. Iliad. ὰ.------ καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειρανΜηρούς τ᾿ ἐξέταμον ------Et iugularunt et excoriaruntFemoraqueve secuêrunt.Vide quoque Dionys. Halic. l. 1. Apollon. Argon. l. 1. Alios. Unde Levit. c. 1. v. 6. Et nudabit pelle holocaustum, et illud frustatim concidet. Nempe post victimae iugulationem, sequebatur excoriatio, inde dissectio. Quod tamen in holocaustis non semper observatum, quae cum ipsa pelle nonnumquam in ignem coniciebantur. Exod. c. 29. v. 14. Levit. c. 4. v. 3. Numer. c. 19. v. 5. etc. Vide quoque Plutarch. de tauro Bubrosti Deae oblato, et Lucian. de Sacrificiis: Fuit autem dissectio non temere facta, sed cum arte, et industria, ut colligitur ex eo, quod in Poeta saepe legitur.Μίςτυλλόν τ᾿ ἄῤ ἐπιςταμεν´ως ------Dissecabantqueve rite aut docte ------Unde ex sacrificiis petita videtur vox ὀρθοτομεῖν, cum dicit Paulus, ὀρθοτομοῦντα τὸν λόγον τῆς ἀληθείας, 2. Tim. c. 2. v. 15. Et Senior. ἵνα ὀρθοτομῇ τὰς ὁδούς σου, Prov. c. v. 6, Et, δικαιοσύνη ἀμώμου ὀρθοτομεῖ ὁδοὺς, Prov. c. XI. v. 5. Quam in rem vide plura apud Dilherrum Tract. de Κακοζηλίᾳ Gentilium. At in Bacchi Sacris conscindebantur pecora, ut dicemus infra in voce Pecora. Alia fuit ratio dissecandi bovem vel vitulum, in percutiendo foedere; porcum item, porcamqueve: insuper canem, in lustrando exercitu, Vett. itidem usitata, de qua vide supra ubi de Bobus, item in voce Canis et Vitulus. adde Sam. Bochart. Hierozoici Parte priore l. II. c. 33. et Casp. Barth. Commentar. de Superstitionibus. De Dissectoribus vero, Medicorum genere infra in voce Medici.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.